Ad Iuvenci Evangeliorum: librum primum commentarius exegeticus

Herman Hendrik Kievits

Research output: ThesisThesis fully internal (DIV)

122 Downloads (Pure)

Abstract

De Gaio Vettio Aquilino Iuvenco pauca admodum scimus. Natus fuit in Hispania, sed nescimus in qua regionis parte. Secundum adnotationes nullo fundamento innitentes 1) patria eius fuit Vettoniae urbs Caesarobriga (= Talavera de la Reina), in dextra Tagi ripa sita, sed ea fama ex similitudine nominum Vettius et Vettonia orta esse videtur. Dicitur inde Salmanticam (= Salamanca) petiisse eiusque urbis episcopus fuisse. Quae autem merae fabulae esse videntur. Constant tantum ea, quae Hieronymus de eo tradidit. Scribit enim is, De viris illustribus LXXXIV: Iuvencus, nobilissimi generis 2) Hispanus, qu.attuor evangelia hexametris versibus paene ad verbum transfe1'ens qU;(J,ttuor libros composuit et nonnulla eodem metro ad sacramentorum 01'dinem pertinentia. Floruit sub Constantino principe. ... Zie: Praefatio
Original languageLithuanian
QualificationDoctor of Philosophy
Supervisors/Advisors
  • Enk, P.J., Supervisor, External person
Award date20-Nov-1940
Place of PublicationGroningen
Publisher
Publication statusPublished - 1940

Cite this